monumenta.ch > Augustinus > 22
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 21, XXI <<<     >>> XXIII

Caput XXII SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Comperi etiam quosdam putare eos tantummodo arsuros illius aeternitate supplicii, qui pro peccatis suis facere dignas elemosynas neglegunt, iuxta illud apostoli Iacobi: "Iudicium autem sine misericordia illi, qui non fecit misericordiam."
Qui ergo fecit, inquiunt, quamvis mores in melius non mutaverit, sed inter ipsas suas elemosynas nefarie ac nequiter vixerit, iudicium illi cum misericordia futurum est, ut aut nulla damnatione plectatur aut post aliquod tempus sive parvum sive prolixum ab illa damnatione liberetur.
2 Ideo iudicem ipsum vivorum atque mortuorum noluisse existimant aliud commemorare se esse dicturum sive dextris, quibus est vitam daturus aeternam, sive sinistris, quos aeterno supplicio damnaturus, nisi elemosynas sive factas sive non factas. Ad hoc pertinere aiunt et in oratione Dominica cotidianam postulationem: "Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris."
Quisquis enim illi, qui in eum peccavit, dimittit ignoscendo peccatum, procul dubio elemosynam facit.
3 Quam rem Dominus ipse sic commendavit, ut diceret: "Si enim dimiseritis peccata hominibus, dimittet vobis et pater vester peccata vestra; si autem non dimiseritis hominibus, neque pater vester, qui in caelis est, dimittet vobis."
Ergo et ad hoc genus elemosynarum pertinet quod ait apostolus Iacobus iudicium futurum sine misericordia ei, qui non fecit misericordiam.
4 Nec dixit Dominus, inquiunt, magna vel parva, sed: "Dimittet vobis pater vester peccata vestra, si et vos dimiseritis hominibus."
Ac per hoc putant etiam eis, qui perdite vixerint donec claudant diem vitae huius extremum, per hanc orationem, qualiacumque et quantacumque fuerint, omnia cotidie peccata dimitti, sicut ipsa cotidie frequentatur oratio, si hoc tantummodo custodire meminerint, ut, quando ab eis veniam petunt, qui eos peccato qualicumque laeserunt, ex corde dimittant.
5 Cum ad haec omnia Deo donante respondero, liber iste claudendus est.